Hľadaný výraz: Jn 7,53-8,11, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 2
53 Et reversi sunt unusquisque in domum suam.

1 Iesus autem perrexit in montem Oliveti. 2 Diluculo autem iterum venit in templum, et omnis populus veniebat ad eum, et sedens docebat eos. 3 Adducunt autem scribae et pharisaei mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt eam in medio 4 et dicunt ei: “ Magister, haec mulier manifesto deprehensa est in adulterio. 5 In lege autem Moyses mandavit nobis huiusmodi lapidare; tu ergo quid dicis? ”. 6 Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Iesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra. 7 Cum autem perseverarent interrogantes eum, erexit se et dixit eis: “ Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat ”; 8 et iterum se inclinans scribebat in terra. 9 Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus, et remansit solus, et mulier in medio stans. 10 Erigens autem se Iesus dixit ei: “ Mulier, ubi sunt? Nemo te condemnavit? ”. 11 Quae dixit: “ Nemo, Domine ”. Dixit autem Iesus: “ Nec ego te condemno; vade et amplius iam noli peccare ”.

1

mail   print   facebook   twitter